monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4 > sectio 39 > sectio 64 > sectio > 3 > sectio 11 > 4 > sectio 170 > sectio 99 > sectio 11 > 8 > sectio 25 > Psalmi, 3 > 8 > sectio 7 > 3 > 2 > Proverbia, 14 > 53 > CAPUT IX. > 3 > sectio 36 > 31 > sectio 18 > 6 > sectio 28 > sectio 7 > sectio 25 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 11, 4. <<<     >>> 6.

5.

1 Scimus clementiae vestrae sanctum pudorem; ne auditu vestro indigna ingerat, non aliena ab officio et nomine sacerdotis interstrepat, non inverecunda vobis loquatur: quem cum habere oportuerit testimonium etiam ab his qui foris sunt (I Tim. III, 7), quali testimonio et cives proprii prosecuti sunt, clementia vestra meminisse dignetur.
2 Pudet enim dicere, inverecundum est recensere quam turpis fama eius convicio sauciaverit.
3 Quo saltem pudore constrictus conticescere debuisset; et si haberet aliquam conscientiam sacerdotis, pacem Ecclesiae, concordiamque ambitioni suae et studio praeoptaret.
4 Verum longe alienus ab omni verecundia, per abscissum hominem Paschasium, signiferum furoris sui, missis litteris, serit turbas, gentiles quosque ac perditos homines concitare conatur.